- HERMOCHEMIA
- HERMOCHEMIAGr. Ε῾ρμοχήμιος (ita enim apud Steph. Byzantium in Α῎ιγυπτος legit Voss.) Aegyptus dicta est, quasi Chemia seu Aegyptus Hermae. Aegyptum enim a Chamo. Chemiam seu Chamiam dictam esse, notum: Hermes autem sive Mercurius, maximo apud Osiridem in pretio fuit, et gentem mulito accuratius Ioqui, variarum etiam rerum nova nomina, scribendi item legendique artificium. siderum porro scientiam ac sacrificia tandem sacrosque ritus docuit, a quo proin terra appellata est primitus. Hesych. Ε῾ρμοχοίνιος γῆ ἡ Α῎ιγυπτος τὸ πρότερον οὕτως εναλεῖτα, Hermochamia (scribi iubet praefatus Voss.) terra Aegyptus primo sic vocabatur. Et quidem Metcurii sepulchrum Hermupoli ostensum, refert Clem. Rom. Recognition. p. 110. edit. Sonnianae A. C. 1568. Vide Voss. de Idol. l. 1. c. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.